Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i35 retico, Euphemius vero Aeacium Episcopum Con- stanl inopolitanum, de quo supra dictum est, e dvptichis delere noluerit: attamen stelerat pro Clialcedonensi Concilio. Hujus successor in Episcopatu Macedonius aeque assertor Chalcedo- nensis Concilii, cum cogere eum Anastasius Imp. voluisset ad condemnandum idem Concilium, respondit, se absque universali synodo, cui Romanus Episcopus praesideret, facturum nihil esse: quem ideo Anastasius falsis criminibus circumventura in exilium egit, prout et alios Episcopos eamdem ob causam. Idem ad abolendam memoriam ejusdem Chalcedonensis Concilii, Acta illius concremavit: etiam Trisagion cum illo additamento, de quo fuit^pho superiore, cantari in Ecclesia jussit. Hinc orta populi seditio est, et Ana- stasii statuae dejectae, de alioque Imperatore eligendo jam etiam agi coeptum est. Retentus tamen ia dignitate est, cum absque diademate supplex populo factus esset, metuens etiam vitae suae. Per Vitalianum, qui exercitui praeerat, et quem pars populi sibi etiam imperatorem depoposcerat, adactus, cum semel, atque iterum legationem ad Hormisdam Papam misisset, et ab hoc petiisset, ut legatos Constantinopolim mitteret concordiae redintegrandae causa cum Romana Ecclesia ; tamen hoc nonnisi fucatum, et simulatum erat. Fulmine prostratus in suo palatio a. 5i8. periit. Justinus loco humili natus, factus miles, ad ipsam Praefecturam praetorii evectus, posthabitis Anastasii propinquis summa omnium voluntate electus est Imperator. Cum ut moris erat ad Ecclesiam deduceretur , populus ardenlissimo studio petiit ab Joanne, Episcopo id temporis Coustantinopolitano, ut Chalcedonense Concilium,