Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

a3i Epitome Part. II. phaciolus fuisset repositus ad Episcopatum, nee multo post mortuus, et Joannes Talaja fuisset in ejus locum factus Episcopus Antiochenus, Aeacii Episcopi Constantinopolitani factione perfectum est, ut hoc pulso ex Episcopatu, Petrus Mon- gus rursus obtineret Episcopatum Antiochenum. Dum autem omnia turbarum plena essent, Zeno edictum fecit, quod He notie on fuit ap­pellatum, volens dissidia conponere, quae ferve­bant circa Religionem. Tantum vero abest, ut sublata sint dissidia, ut aucta etiam sint. Dissi­dentes Catholicos, et heterodoxos volebat compo­nere, et interse conjungere cuique parti quidpiam tribuendo, sed quod pars altera alteri nollet con­cedere. Quin cum Petrus Mongus Ilenotico sub­scripsisset , multi etiam ex iis , qui ei prius ad­haeserant, ab eo recesserunt, non ferentes Henoti- con, quod per illud Chalcedonense Concilium non esset aperte damnatum , dicti postea Acephali. Joannes Talaja Romam ivit, et Felici Papae libellum obtulit pro se, et contra Aea­cium. Quamobrem Felix legatos misit in Orien­tem ad Zenonem poscens , ut synodus Chalcedo- nensis firmaretur: quae tamen etiam legatio Aea­cii , qui Henotici svasor Zenoni erat, nequitia, effectual nullum habuit, pap. g4. $. 12. Zeno mortuus est a. 4gi. e\c\ne Ana­stasius successit in Imperio. Jamque Aeacio quoque in Ep:scopalu Constantinopolitano succes­serat Fla vitas, huic vero post quatitor men­ses mortuo Eup hemius. Uterque appetiit com­munionem cum Romano Pontifice: sed neuter obtinuit , quod Flavitas communionem etiam pe­tiisset a Petro Mongo Antiocheno Episcopo hae-

Next

/
Thumbnails
Contents