Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. l33 dicerent, humanam naturam in illo absorptam esse a divinitate, ac proinde utrique ponerent divinitatem in Christo passam esse, et quo sensu utrorumque istud: Qui crucifixus pro nobis, orthodoxum non erat. Martyrius Episcopus Antiochenus pertaesus turbas, Antiochia discessit/ cujus Sedem Fullo idem invasit: dum autem decreto Imperatoris ejiciendus fuisset, sui ejectionem fuga praeverti t. Leoni Thraci a. 474. mortuo successit Zeno in Imperio, eo quod illius gener esset. Fuit homo vitae turpissimae; objurgatus idcirco a socru Verina, et timens ne etiam, ea jubente, occideretur, aufugit in Isauriam. Basiliscus Verinae frater est deinde evectus ad Imperatoris dignitatem. Hic e vestigio, et Aeluro, et Petro Fulloni redeundi ad Sedes Episcopales, quas prius insederant, dedit facultatem, praeterea edictum fecit, quo omnes jubebantur epistolae Leonis , de qua jam dictum est, et Actis Concilii Chal- cedonensis anathema dicere. Motus vero ingens populi cum consecutus fuisset Constantinopoli, et Zenonem audivisset appropinquare cum exercitu Imperii recuperandi causa , revocavit suum edictum. Zeno autem potitus est Urbe, et Basiliscum cum uxore, et prolibus ad Lymnarum , castrum in Cappadocia, inclusit, et fame enecuit. Fullonem illico ex Episcopatu Antiocheno ejecit Zeno, Aelurum sivit manere quod alioquin brevi moriturus diceretur, ut factum est. In ejus locum Eulychiani Petrum Mongum ad Episcopatum in- truserant: quem vero Zeno Imp. pelli jussit. In cujus locum cum Stephanus fuisset electus, hunc Eutychiani crudeli supplicio sustulerunt. Antiochiae, Petro Móngo pulso, cum Timotheus Solo-