Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

1-3-2 Lpiéome Part< //. casset, qui illius seditionis praecipua erant capi­ta, iterumque idcirco plebs seditionem fecisset, Aelur usque usus insigni astutia se ad Episco­patum ingessisset, a seditiosis Proterius non tan­tum occisus est, sed etiam ejus corpus ejusmodi fu rore discerptum, ut suis dentibus ipsa etiam illius viscera laniaverint. Ab eodem Aeluro Epi­scopi , et Clerici, qui cum eo communionem in­ire noluerunt, pulsi ex Aegypto Constantinopolim ad Imperatorem confugerunt Leonem T/i r a- cem, qui Marciano successerat. Hic cum volu­isset Concilium oecumenicum haberi, Leo Papa respondit ad ejus literas, quibus hoc petebat , istud haud condecens esse, ut ad omnem haereti­corum tumultum statim fiat concilium, atque res jam decisae, quasi adhuc dubiae, novo subjiciantur judicio: sed rogavit Imperatorem, ut sua potestate uteretur ad grassatores istos coercendos. Imperator habito tamen adhuc consilio cum Episcopis Me­tropolitis, et quibusdam monachis notae sanctita­tis, Aelurum comprehensum in Chersonesum jus­sit deportari. In cujus locum Timotheus Solopha- ciolus factus est Episcopus.pag. 88. §. ii. Leo Imp. Zenonem ex Isauria oriun­dum ad praefecturam Orientis evexerat. Hic An­tiochiam, quae Caput praefecturae erat, Petrum Gn a p h e u m, quod fullonem significat, monachum secum duxerat, secta Eutychianum. Iste Antio­chiae Trisagio adjecit verba: Qui crucifixus pro nobis : in quam additionem consenserant tam Eu- tychiani, quam etiam Apollinaristae; siquidem hi utrique etiam in eo convenerint, quod in Chri­sto non crederent integram, et perfectam huma­nam naturam , dum Apollinaristae in Christo negarent animam humanam , Eutychiani autem

Next

/
Thumbnails
Contents