Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. V. usque ad Sec. Fill lói * mortuus jam septvagenarius tum , cum spargere suum errorem coepisset. His ducibus liaereseos su­blatis, et tot Episcoporum Concilio firmata fide orthodoxa, tamque patenter declarata , quis non confidisset animo, et spe, haeresim penitus pro­stratam esse? Illa vero ita se statim post Con­cilium erexit , ut se magis etiam dilataverit , et usque in hodiernum adhuc diem perstet. Theodosius monachus a Concilio in Palae­stinam revertens, clamabat, quacunque ibat, fi­dem esse proditam in Concilio Chalcedonensi, epistolam etiam Leonis Papae , quae lecta est in Concilio, proferens, et ostentans, sed a se ne­quissime corruptam : tantumque profecit, ut ad. hoc credendum et plebis , et monachorum ma­gnam partem , ipsamque etiam Eudociam Impe­ratricem viduam, quae Jerosolymae habitabat, in­duxerit. lidem monachi, et plebs cum ab Juve­nali Episcopo seditiose petiisset, ut anathema di­ceret Concilio Chalcedonensi , isque fuga mortem evasisset, eumdem Theodosium sibi Episcopum ordinandum curarunt, qui deinde in omnes gras­sabatur verberibus, facultatum direptione, et do- morum incensione. At h anas io Diacono, quod Theodosium monuisset, ne tantopere saevi­ret, ex Ecclesia protracto caput amputatum est, ejusque corpus per plateas raptalnm, et canibus objectum. Simili furore actum est in plures alios, donec is militari manu compressus fuisset, Juve- nalisque repositus ad Episcopatum. Alexandriae, dum post Concilium in locum Dioscori Episcopus consecratus fuisset Proterius, seque seditio­nem ingentem fecerat populus. Qua aegre sopita, cum idem Proterius habito Concilio Episcoporum Timotheum Aelurum monachum et Petrum Mog- gum Diaconum cum quibusdam aliis excommuni­9 * cas-

Next

/
Thumbnails
Contents