Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Epitome Tart. IT. liquis Episcopis, dimotus inde est utpote qui reni sedere non deberet inter judices. In subsequent tibus deinde sessionibus lectum est Symbolum Ni­caenum, epistolae S. Cyrilli ad Nestorium, el Jo- annem Antiochenum, et epistola Leonis Papae ad Nectarium: cui acclamatum est ab universo Con­cilio: TIaec Patrum, haec Apostolorum fides. Ana­thema , qui nun ita credit. Anathema quoque dictum est in Nestorium, et Fidei definitio faela adversus errores Nestorii, et Eutychetis. Epi co­pi, quorum suspecta erat fides, adacti etiam sepa­ratem sunt ad anathema dicendum Nestorio, et Eutycheti. Ex his fuit Theodoretus Cyri Episco­pus , et Ibas Edessenus, quorum scripta non erant expertia labis Nestorianae. Post eam, quae sessio i5. erat Concilii, legatis Romani Pontificis, et magistratibus discedentibus , soli Episcopi Orien­tales manserant congregati, et statutum fe­cerant, ut Sedes Episcopalis Constantinopolitanae Ecclesiae post Romanam proximum obtineat lo­cum , quasi renovando et confirmando id, quod jam constitutum fuisset a Centum, et quinqua­ginta Patribus Concilii Constantinopolitani. Nnm tale statutum factum in illo Concilio, et non ma­gis Anatoli i ambitione confictum sit, expensum jam est supra Part. I. 78. Huic autem molitio­ni in subsequentis diei sessione, quae fuit ultima, legati Romani Pontificis contradixerunt; Leo quo­que Papa hocce statutum in irritum misit, ea solummodo , quae de Fide erant tractata , et de­finita , confirmavit, pag. 76. $. 10. Dioscorus Gangram in Paphla­gonia deportatus, ubi anno tertio post obstinatus in haeresi mortuus est. Eadem deportatio obtigit Eutycheti: quin constet, quando, et ubi sit mor-

Next

/
Thumbnails
Contents