Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. V. usque ad Seó. VIII. 129 9. Theodosius anno jam altero post istud Epliesinum verius latrocinium, quam Eccle­siasticum concilium absque haerede decessit. Pul­cheria ejus soror Marciano nupsit tantum eum in finem, ut viam ei sterneret ad Imperium, quod etiam summa Senatus, et exercitus consen­sione adeptus est. Marcianus protinus datis ad Leonem Papam literis petiit, ut legatos mitteret ad res turbidas componendas inter Episcopos. Hi cum Constantinopolim venissent, Anatolius, qui in locum Flaviani positus erat Episcopus, sy­nodum celebravit, in qua epistolae, quae erat ab Leone missa, et allata per legatos, subscripsit, Nestorioque et Eutycheti anathema dixit, nec ali­ter quam hocce modo ab Leone impetraturus communionis literas, eo quod suspectum habu­erit de haeresi Eutychiana: quod idem factum est ab aliis Episcopis, Presbyteris, archimandritis, qui interfuerunt eidem Synodo exceptis paucis. Episcopi, qui acti erant in exilium, sunt revocati, contra vero Eutychetis errore affecti pulsi in exi­lium. Oecumenicam etiam synodum voluit ha­beri Marcianus Imp. quam etsi jam non neces­sariam censuisset Leo Papa, tamen suum ei con­sensum denegare noluit. Indicta est heec Nycaeam in Bithynia: hinc vero translata Chalcedonem. Dioscorus venerat cum decem Episcopis, et syno­do cum his habita, tam temerarius fuit, ut in Leonem Papam anathema conjecerit. Chalcedone die 8. Octob. a. 451. incepit Concilium, duravitque usque ad diem 1. Nov. Convenerunt Episcopi 65o. Legati a Leone Papa missi erant Paschasinus, et Lucentius Episcopi, Bonifacius, et Basilius Presbyteri. I11 prima ses­sione cum Dioscorus quoque consedisset cum re­ispii. 9 li-

Next

/
Thumbnails
Contents