Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Epitome Peat. II. sirmm fuerit, majestatem unius Episcopi Romani subsiliere , ut suo nutu dumtaxat, atque arbitrio illius decreta refigeret. Novum istud, et inauditum fuisse Basnagius dicit. Neque enim in anterioribus oecumenicis conciliis erat aliquis, qui innocenter fuisset damnatus, justamque appellandi causam habuisset. Novum vero , et inauditum non fuit ut irritum fieret, quod a Romano Pontifice non esset confirmatum utpote jam a Concilio Nicaeno, Constantinopolitano, et Ephesino factum, ut Acta sua ad Apostolicam Sedem confirmationis causa mitterent. Qui suae alien jus rei confirmationem ab alio petit, facto suo declarat, hujus potestatem eam esse, ut nisi res per illum confirmata fuerit , vim habitura non sit. Secus enim neque confirmationem peteret: et Concilia oecumenica, quae hanc petierunt , non petere istam, verum potius vitare debuissent, ne se, hanc, petendo, inferiora esse Romano Pontifice, ultro profiterentur. Nam profecto ejus, qui statutis sua confirmatione vim dat, major auctoritas , et potestas est, quam sit eorum, qui statuta illa composuerunt. Basnagius noluit recognoscere in Romano Pontifice Primatum jurisdictionis supra universam Ecclesiam, quam solummodo repraesentant oecumenica concilia , quae eidem in- Petro collata est a Christo, istis verbis: Pasce oves meas j hinc in illo istud novum, atque in auditum est, Flavianum a sententia istius Ephe- sini concilii appellasse ad Romanum Pontificem, atque eo etiam minus congruenter ab istius concilii quasi majestate contra Romani Pontificis eminentiam supra Concilia petiit argumentum, quando ipse etiam dixit, hoc fuisse latrocinium./?«#. 63. 128 Í* 9*