Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
fccti sunt in exilium. Flavianus cum ad Romanum Pontificem appellasset, et appellationis libellum etiam illico legatis tradidisset , fustibus contusus, et calcibus, ab ipso etiam Dioscoro in ventrem ita caesus est, ut triduo post e vita excesserit. Nec ipsis legatis Romani Pontificis erat securitas. Primus Hilarus fuga se eripuit: quem secuti sunt ceteri. E quibus Leo cum intellexisset, res quomodo actae sint, Acta concilii omnia rescidit, et in irritum misit. Is deinde petierat a Theodosio , ut aliud fieri posset concilium ad sananda vulnera, quae inflicta sunt Religioni per latrocinium Ephesinum , sic enim illud deinde concilium appellabatur, sed impetrare ab eo non potuit. Acta istius Ephesini concilii habent ZD o- s c o r um illius praesidem; ' jamque supra etiam dictum est, Leonem Papam hoc etiam ipsum in Dioscoro arguisse, quod sibi sumpsisset praesidere. Idem Leo in epistola ad concilium scripsit de suis legatis, se illos misisse, ut vicem ejus praesentiae implerent. Ex his tamen Actis istius Concilii Basnagius, quamvis hoc ipse etiam vocet latrocinium Ephesinum, argumentum petiit adversus Romanum Pontificem, cujus legatis non competat in Conciliis generalibus praesidere, et Patriarchas antecedere. Mirabilis est haec argumentatio , et velle definire quid legitimi juris sit, ex eo, quod a latronibus fit. Adversus sententiam in se latam ab hoc concilio Flavianus statim ad Romanum Pontificem appellavit, suumque libellum appellationis legatis tradidit. Istud quoque Basnagius non vult habere factum jure, et legitime, atque novum inauditumque fuisse illis temporibus, Concilii oecumenici, quale Epher A See. V. usque ad See. Fill. is7