Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

126 Epitome Part. IT. pum Alexandrinum induxit, ut a Tlieodosio Imp. peteret convocationem synodi. Fecit , cupiens ipsum etiam Leonem Interesse isti concilio. Leo quamvis existimasset abstinendum a concilio, nec istius convocandi sufficientem causam esse; tamen ne Imperatoris pias voluntati refragaretur, misit legatos, Julium Episcopum Puteolanum, Rena­tum Presbyterum, et Hilarum Diaconum , qui vicem ejus praesentiae implerent. Ephe s i istud quoque concilium institutum est die 8. Aug. a. 44q. quod ex centum triginta constitit Episcopis. Dioscoriis sibi in eo locum principem arroganter vindicavit , neque literas Leonis ad Concilium datas, et per legatos allatas, sivit legi. Harum autem lectione praetermissa le­cta sunt Acta Concilii a Flaviano contra Euty- clietem habiti. Eutyches deinde obtulit confes­sionem suae fidei, quin tamen exposuisset illud, propter quod erat accusatus, atque damnatus. Absolvitur et cum eo monachi triginta septein pariter ob eumdem, qui Eutychetis erat, erro­rem damnati : e contrario autem Flavianus, et Eusebius Doryleensis , qui quemadmodum Nesto- rio se fortiter objecerat; ita Eutychetem etiam frustra a se monitum ad Flavianum detulerat. Contradixerunt legati Romani Pontificis: sed ne­glectui habita est contradictio. Ad vocem Dio- scori irrumpit caterva militum, cujus ductor erat Barsunas archimandrita cujusdam monasterii in Syria, armata gladiis, et fustibus. Proponitur charta pura, in qua per modum subscriptionis Episcopi jubentur sua nomina apponere. Terro­re adacti Episcopi 96 adseripserunt sua nomina: ceteri cum fuissent delati ad Imperatorem , ac si Nestoriani essent, isque delationi huic credidisset, acti

Next

/
Thumbnails
Contents