Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
A Sec. V. usque ad Sec. Vili. 125 bus quoque, earumque Actis, Cyrillus et primus nominatur ex considentibus Episcopis, et disertissime dicitur, Caelestini Lomanae Ecclesiae Ar- chiepiscopi locum obtinuisse. Photius quoque in Nomo canone scribit, Caelestinum , cum non potuisset adesse Ephesi Cyrillo permisisse, huic Synodo praesidere. Utque constaret eum habere jus, et auctoritatem Papae sedisse cum Phrygio, et condemnasse Nestorium. JBasnagius contendit Cyrillum proprio jure praesidem egisse Concilii. Ex his, quae modo dicta sunt, credo, satis apparere, rem se ita non habere, pctg. 44. §. 8. Euty c h e s Archimandrita Constanti- nopolitanus unus eorum fuit, qui se adversus errorem Nestorii opposuerunt maxime. Dum autem istius convellere volebat errorem, ipse in contrarium incidit ita unam Christi personam asserens , ut etiam unam nonnisi naturam in eo poneret, docendo, dum Filius Dei assumpsisset humanam naturam, hanc esse absorptam a natura divina, nec perstitisse. Ad hunc disseminandum errorem etiam librum composuit, quem Tomum appellavit. In concilio Episcoporum Con- stantinopoli habito a Flaviano ejus Urbis Episcopo Eulyches damnatus, recurrit per literas ad Leonem Papam, cognomine Magnum, querens se injuste damnatum, spondensque se correcturum, quidquid Pontifex sua sententia improbas- set. Sed haec verba solummodo erant. Lem etiam Flavianus perscripserat Leoni eidem , suamque petiit ab eo confirmari sententiam, quam tulerat in Eutychetem. Praestitit hoc Leo, simulque in epistola sua, data ad Flavianum Incarnationis mysterium luculentissime exposuit. Chrysaphius eunuchus fautor Eutychelis Dioscoruiii Episcopum