Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
124 Epitome Part. IT. omnia conventicula, et Simonianorum nomine eos voluit compellari. Septem sessiones habuit haec Synodus. In earum ultima Chari sius Presbyter indicavit per duos Presbyteros factionis Nestorianse esse Symbolum, quod Theodorus Mopsuestenus composuerat, allatum in Lydiam, et sparsum. Hoc symbolum est reprobatum, et statutum factum, ne quis symbolum quodpiam conscriberet, et proferret praeter illud, quod a Nicaenis Patribus est factum. ylcta Synodi sunt missa ad Romanum Pontificem, et ab eo confirmata. Joannes Antiochenus etiam per Imperatorem adactus est ad dicendum anathema Nestorio. Rediit deinde ingratiam etiam cum Cyrillo : etiam Sedi Apostolicae, datis ad eam literis, est reconciliatus. Ita factionis duce resipiscente, ceteri etiam Episcopi, qui ei adhaeserant, ad concordiam redierunt. Convocatio Ep i s c opo rumnü. hoc Concilium facta est per Theodosium Imp. sicut jam supra dictum est. Misit vero ad hoc etiam Cae- lestinus Papa suos legatos: proinde convocationem habuit ratam. Idem Papa jam prius execu- tionem totius negotii constituti a se, commiserat eidem Cyrillo ita , ut sententiae promulgationem in Nestorium , si non resipisceret, jusserit eum facere in Episcoporum concilio. Quamob- rem toti negotio a Romano Pontifice praepositus , p r ce s i d c m etiam egerat istius Ephesini Concilii , jam ante adventum legatorum , Roma missorum. Istos autem mittendo, Pontifex noluit auferre Cyrillo, quod ei tribuerat. Itaque praeses concilii mansit etiam postea, sed adjunctis jam etiam legatis, Roma missis. Itaque in Sessionibus