Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

A Sec. V. usque ad Sec. Vili. 325 Presbyter. Hi petierunt, ut sibi'exhiberetur in­dicium, latum in Nestorium, Concilium autem ab his, ut illud sua subscriptione confirmarent. Condemnatus est deinde etiam Joannes Antioche­nus cum universo suo conciliabulo. Ex istius con- ciliabuli Episcopis fuit etiam Theodoretus Cyri Episcopus in Syria, qui scriptis suis incesserat non tantum anathematismos Cyrilli, verum ipsam etiam Synodum Ephesinam, Utrumque concilium misit sua s tat ut a ad Imperatorem. Tam itinera omnia, quam adi­tus omnes Constantinopoli ad Aulam obsederunt fautores Nestorii, ne Concilii legitimi ullae pos­sent ad Imperatorem literae pervenire. Tandem cuidam mendico hae inclusae arundini commissae sunt, ad monachos directae, Constantinopoli ha­bitantes: qui velut ad supplicationem prodeuntes cum cantu ad Imperatoris aulam easdem detule­runt. Imperator primum utriusque concilii Acta volebat haberi missa in irritum, et novum insti­tui concilium excluso Nestorio, Cyrillo , et Me­mnone, qui Ephesinus erat Episcopus: quin Cyril- lum et Memnonem ad custodiam etiam jussit po­ni. Petiit deinde ut legati ad se mitterentur ex utraque parte. Ex parte una iverunt Arcadius et Philippus legati Romani Pontificis cum sex Epi­scopis, ex altera Joannes Antiochenus cum septem Episcopis suae factionis. Videbatur Imperator pro­pensior in hanc partem alteram esse. Res se re­pente convertit. Non tantum enim Imperator in locum Nestorii per Concilium damnati, et depo­siti e dignitate Episcopali dedit facultatem alteri­us Episcopi ordinandi, Maximianus is fuit, sed etiam Nestorium in exilium egit, ejusque libros jussit comburi : insuper Nestoriapis prohibuit omnia

Next

/
Thumbnails
Contents