Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
12,2 Epitome Part. II rio, sed mittendam ei per Cyrillum , atque huic commitendo , ut nisi intra decem dies, suum damnavisset errorem, excommunicationis a se in illum constitutae, exequeretur sententiam. Ne- storius hac Caelestini accepta epistola, cui Cyrillus suos etiam duodecim anathematismos adjunxerat, directos adversum Nestorii errores, a Theodösio II. Imp. petiit , ut fieret Synodus oecumenica, tumultuum incusato Cyrillo. Facta est convocatio Episcoporum Ephesum. Dies erat praestituta septima Junii a. 431. Concilium tamen incepit tantum die 22. Junii. Convenerunt Episcopi circiter ducenti. Candidianum Comitem Imperator miserat ad Concilium , sed ea lege, ne quaestionibus, quae circa Fidei dogmata inciderint, se immisceret. Nestorius Ephesum venerat, sed ad Concilium citatus venire noluit. Lata in illum depositionis ex Episcopatu, et excommunicationis sententia tali totius Ephesinae civitatis plausu est, ut populus in laudes Dei solutus cum facibus, et thuribulis Episcopos ex Ecclesia, in qua celebrabatur Concilium, ad hospitia deduxerit. Post dies quinque Joannes Antiochena cum Syriae Episcopis advenit Ephesum. Hic non tantum non accessit ad Concilium, sed etiam Episcopos , qui ad eum invitandum venerant, indignissime habuit, ita ut caesi etiam et plagis affecti per Irenaeum Comitem sint. Instituit deinde seorsim Conciliabulum quadraginta Episcoporum, condemnavit anathematismos Cyrilli, et in ipsum etiam Cyrillum, et reliquos omnes Episcopos illius cum Cyrillo Concilii jecit anathema. Die 10. Julii legati etiam Romani Pontificis advenerunt, Arcadius, et Projectus Episcopi , Philippusque Pres-