Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

1 20 Fpitome Fari. IT. Ecclesiae cohvenissent, Cars avius Episcopus Arelatensis hac occasione synodum instituit. Ad­versus errores Pelagianorum, et Semipelagiano- rum Felix IY. R. P. Fidei orthodoxae expositio­nem miserat ad eumdem Caesarium , subscriptio­nis causa per Episcopos : quod proinde ah his fa­ctum in hac synodo est. Haec Synodus Arausi- cana II. est. Cum tamen adhuc a quibusdam ob­murmuratum fuisset, idem Caesnrius alteram rur­sus synodum, pluriumque Episcoporum Falén- tiae celebravit. Quae tam hic, quam Arausicae statuta sunt, Sedes Apostolica confirmavit. Hinc ista pro indubitatis Fidei regulis habita semper sunt. pag. 34= §. 6. Tn errore Pr a e de st in at i anor um, quo decretum in Deo ponitur sicut de aliis gra­tia, et salute aeterna donandis, ita aliis in exiti­um mittendis, ut illud vitare non possint, pri­mus F u c i du s Presbvter Gallus reperitur fuis­se circa a. 474. utpote quem sit videre in libel­lo, quem Episcopis obtulit concilii Arelatensis, eo tempore habiti. Idem iste error erat collatus in Gotteschalcum, qui isto nomine etiam damna­tus fuit in Moguntina Synodo a. 848. cui Rhaba­nus praesederat, iterum armo subsequente in con­cilio Carisiaci habito praeside Hincmaro R hemen- si Episcopo, in quo is etiam tamdiu flagellis cae­sus est, donec libellum suum, in quo sententiam suam de Praedestinatione expresserat, in ignem projecisset. Immerito autem fuisse hunc accusa­tum, et punitum testes sunt 8. Remigius Episco­pus Lugdunensis , S. Prudentius Episcopus Tre- censis, pluresque alii ; id quod patescit ex ipsius etiam Gotteschalci his verbis : Quia , quos prae­scisti (verba ad Deum sunt directa) per ipsorum pro-

Next

/
Thumbnails
Contents