Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
inceperit cum hocce Presbytero poenitentiario, nec ante viguerit. Si vero ista secreta 'confessio non ita connexa fuit cum Presbytero Poenitentia- rio, ut esse non potuerit, antequam constitutus fuisset iste Presbyter, nec valere potest conclusio desiisse secretam etiam confessionem, desinente Presbytero Poenitentiario. At non desiise secretam peccatorum confessionem Constantinopoli sub Nectario, et perstitisse etiam sub S. Chrysosto- mo, qui ei in Episcopatu successit, idem ipse etiam docet Chrysostomus Homil. 20. in Joan, cujus haec verba sunt: Qui crimen commisit , si voluerit, ut decet, uti conscientiae adjumento, et ad confessionem facinorum festinare , et ulcus ostendere medico , qui curet, et non exprobret, atque ab illo remedia accipere, ac soli ei loqui nullo alio conscio, et omnia dicere cum diligentia ,* facile emendabit peccatum. Confessio enim peccatorum abolitio est delictorum. S. Ambrosius quoque Exterior, inquit, peccatorum confessio pars est poenitentiae. Nam qui vult justificari , fateri debet delictum suum. Certis criminibus, nisi fuissent occulta, publica per Canones Ecclesiae erat constituta poenitentia. Eos, qui affecti erant ejusmodi crimine , ante poenitentiam peractam publice, Episcopus, vel Presbyter prohibebat aditu Ecclesiae, id, quod $pho superiore vidimus factum esse ab Ambrosio erga ipsum etiam Imperatorem Theodosium. In Oriente ob multitudinem lapsorum in adjutorium Episcopi assumptus est Presbyter iste, qui dicebatur Poenitentiarius, ad providendum , ut publicam poenitentiam agerent ii, qui ei obnoxii essent, et arcerent eos, qui tales absque hac poenitentia auderent ad percipienda myste1 oST Epitome Part. I.