Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

steria accedere. Istius igitur Presbyteri Poenitere tarii munus Constantinopoli a Nectario abroga­tum fuit, unumquemque pro arbitrio, et pro animi sui conscientia ad Sacramentorum commu­nionem sinente accedere, pag. 567. §.84 .Valentinianus II. a matre Justina, quae se Arianis dediderat, et ipse in Religione cor­ruptus , a Theodosio autem Imperatore, dum ei in auxilium adversus Maximum venisset, objurgatus idcirco, non tantum errorem deposuit, et Religio­nis studiosissimus fuit, verum etiam S. Ambrosium^ velut filius patrem tenerrime amavit, et coluit. Non diu autem superstes in vita fuit. Vienna ex, Gallia in Italiam volens reverti, Ambrosium ad se vocavit, ut ab eo baptizaretur. Hic antequam ad eum venire potuisset, Arbogastes, magister militum Valentinianum strangulavit: quem Ambro­sius oratione funebri laudans, Credamus , inquit, quod detersa labe peccati adscendit (in caelum) quem sua fides lavit, et petitio (Baptismi) conse­cravit. Arbogastes deinde Eugeni um antea rhetorem, deinde Imperatori a secretis exercitui obtulit, et ejus acclamatione Imperatorem creavit. Adversus hunc, quod invasisset Imperi­um, Theodosius denuo cum exercitu in Occiden­tem venit: quem cum devicisset pietate magis, quam armis, ultra in Orientem reversus non est. Mediolani a. 3q5. vita functus. Ante obitum H on or i um filium Constantinopoli ad se voca­vit, eique Imperium Occidentis tradidit, Arca­dium , alterum filium in Oriente successorem designavit: et quoniam neutrius aetas adhuc satis idonea erat ad regendum, huic Rufiin um, il­lum eum dem, cujus jam mentio facta est, illi Stilichonem, suum socerum , tutorem dedit: qui Ab an. I. Aer. Cíir. usque ad Sec. IV. log

Next

/
Thumbnails
Contents