Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
cet Diaconum cum ipsa stupri consvetudinem habuisse. Id cum dixisset, Diaconus quidem Ecclesia ejectus est, populus vero graviter commoveri coepit. Cumque eam oli causam Ecclesiastici homines dicteriis appeterentur, Eudaemon quidam , Ecclesiae Presbj^ter , Nectario svasit, ut Poenitentiarium Presbyterum expungeret, unumquemque vero pro arbitrio , et pro animi sui conscientia ad Sacramentorum communionem sineret accedere. Hinc autem, quod a Socrate, et Sozomeno relatum est, Basnagius , Dallaeus , et jam ipse etiam Calvinus conclusionem formarunt adversus legem arcana peccata confitendi, Sacerdoti , quae ab Apostolis imposita non sit. Secus enim Nectarium eo temeritatis processurum non fuisse, ut Divinam legem sua auctoritate perfringeret, viri boni indignum facinus clami- tassent, Chrysostomusque Praesul legem renovas- set. Baronius, pluresque alii e nostratibus istud, quod fecit Nectarius cum interpretati fuissent de poenitentia publica, adversum hos Basnagius pluribus exemplis, et documentis probavit, publicam poenitentiam perstitisseConstantinopoli etiam post Nectarium , atque unde consequens voluit esse, a Nectario secretam peccatorum confessionem esse abrogatam. Ejusdem Socratis testimonio constat, cujus haec tota etiam narratio est, Presbyterum Poenitentiarium tantum post exortam haeresim Novatianorum, et persecutionem Decianam ob eorum multitudinem, qui lapsi erant, institutum esse, et dumtaxat in Oriente. Igitur, si Basnagius secretam peccatorum confessionem colligavit cum hoc Presbytero Poenitentiario, consequens esse det etiam est necesse, ut quemadmodum hoc Presbytero submoto desierit secreta peccatorum confessio, ita hoec solummodo etiam in'Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. TV. 107