Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
dum spectaculum e carcere, ad quem erat missus ob crimen, dimitteret. Quod cum negatum fuisset, Thessalonicenses Butliericum, pluresque alios ex magistratibus occiderunt, eorumque corpora per plateas raptaverunt. Ad Ambrosii, aliorumque Episcoporum preces Theodosius veniam illis promiserat. Postea vero, JRufino, aliisque aulicis svadentibus, dum ludi rursus rediissent, de improviso immissus est miles ad caedem promiscuam Urbis per horas tres, et occisa sunt millia hominum septem sine discrimine , et innocentes cum nocentibus. Post id factum Ambros i u s Th eo do si um, Ecclesiam volentem ingredi, aditu prohibuit. Post octo menses die Natali Domini flebat Theodosius in palatio, id sibi non licere, quod mendicis etiam concessum esset. Ad spem erectus a Rufino, atque hoc e!iam praecurrente ad Ambrosium, cum et ipse hunc secutus esset, et petiisset, ut absolvatur, ille vero prius poenitentiam ab eo exegisset, hanc sibi ab Ambrosio impositam ita suscepit, ut deinde receptus ad Ecclesiam in eo loco, qui poe- nitentibus erat destinatus, poenitentiam egerit publice humi stratus, et vim lacrvmarum profundens: qua nonnisi peracta et percepta absolutione admissus est ad Sacra etiam mysteria sumenda. (5. 85. Eodem fere tempore Constanti- nopnli res etiam ad poenitentiam attinens accidit ejusmodi. Matrona quaedam ad Po enitenti a- rium Presbyterum accedens delicta, postBa- ptismum a se perpetrata, singillatim confessa erat. Presbyter praecepit mulieri, ut jejuniis, et orationibus continuis vacaret. Progressu temporis mulier aliud facinus confessa est , Ecclesiae scilicet io6 Epitome Part. I.