Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Christ, usque ad Sec. IV. lo5 occupandam: qui vero fracti oratione Ambrosii, re infecta redierunt. Decreverat exilium Impera­tor in Ambrosium. Sed neque hoc viderat, qua ratione effectum posset dare absque seditione po­puli , qui undique concurrerat ad Ambrosii cu­stodiam sic, ut paratus esset pro illo etiam mori. Tam isto metu, quam etiam miraculis permotus, quae tunc facta Mediolani sunt, dum Ambrosius corpora Martyrum Gervasii, et Protasii invenis­set, ad basilicamque transtulisset, Valentinianus destitit premere Ambrosium, sed non Justina, quae in eum percussorem etiam immiserat, cui vero brachium, volenti gladium stringere, obri­guit, crimen autem confessus, sanum recepit. Maximus, qui Gratianum occidit, parabat etiam Italiam invadere, et omne Occiden­tis Imperium sub suam potestatem redigere. Ad Ambrosium tunc non tantum Valentinianus, ve­rum etiam Justina se vertit, et legationem ei ad Maximum pacificatoriam commiserunt. Simulavit Maximus, se pacis cupidum, et bene affectum erga Valentinianum, ut incautum opprimeret. Cum invasisset Italiam, Valantinianus cum Justi­na matre, et Galla sorore Thessalonicam fugit, Theodosiique imploravit auxilium. Ad quod fe­rendum cum in Occidentem venisset cum exer­citu ; Maximus duplici praelio superatus , captus­que, a militibus purpura exutus, et capite mi­nutus est, nec exspectata Theodosii sententia. pag. 553. §. 82. Theodosius Maximo debellato, quod factum est a. 388. mansit triennium in Italia. Thessalonicae tempore ludorum Circensium incolae ejus civitatis a ButhericoMagistro militum petierunt 5 ut aurigam velut necessarium ad eden-r dum

Next

/
Thumbnails
Contents