Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
num ad praecavendas turbas in electione Episcopi, infante proclamante omnium consensione factuä est Episcopus, quantumvis nimiopere reluctatus. Maximus praefectus exercitus opera cu- jusdam Andragalhii occidit Gr at i anum Imperatorem , Galliamque, Hispaniam, et Britanniam, quae sub Gratiani imperio erant, occupavit. In Italia, reliquisque provinciis, ad Impe-»- ri um Occidentis pertinentibus, Valentinianus Gratiani frater gerebat imperium, aut potius Just ina ejus mater, illius nondum satis matura aetate. Erat religione Ariana , et Arianis impense dedita. Mediolanum intravit rursus Arianus Episcopus, Au- xentium se vocans, tametsi proprio nomine vocatus esset Mercurinus, ejus audaciae , ut Ambrosium quoque provocaverit ad secum disputandum: ad quam vero is non se demisit. Sirmii in Illyrico cum Episcopo mortuo dignitas vacasset Episcopalis, et Justina eum in finem Sirmium ivisset, ut Arianus Episcopus succederet; eo ipse etiam Ambrosius profectus est, eflecitque, ne fieret, quod illa se effecturam existimabat. Vix alii praeter eos, qui in aulae erant obsequio, et milites Gothi supererant Ariani, et Ecclesiae omnes tenebantur ab Catholicis Mediolani. Gothos Ulp hila s, eorum Episcopus, gratiam captans Constantii Imperatoris traduxerat ad Aria- nismum. Paschalis festo imminente, Ealenti- nianus, svadente matre, petiit Ecclesiam ab Ambrosio pro Arianis, ejusmodi cum imperio, ut si mos non statim gestus esset, Sacerdotes ex Ecclesia ejicerentur, et si resisterent, etiam gladio ferirentur. Istud , mandato Imperatoris ad se allato, Ambrosius negavit se posse facere. Missi erant milites Gothi ad Ecclesiam oclo4 « Epitome Part. I.