Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

quoque Clericorum, et abdicationem bonorum temporalium per vitae monasticae professionem in­sectabatur, magnam ob ista a Basnagio, aliisque Protestantibus laudem consecutus. Ista, adver­sus quae Vigilantius scripsit, et quae etiam nunc in Ecclesia Catholica obtinent, vocat Basnagius p’ebejam Reliquiarum religionem. At vero S. Hieronymus scribens contra Vigilantium affert exempla venerationis Sanctorum reliquiis exhibi­tae ab omnibus Ecclesiarum populis , ab omnibus Episcopis , ab ipso quoque Constantino M. et Ar­cadio Imperatoribus, pag. 54o. §. 81. Theodosius Imp. adhuc severio­rem , quam priores fuerint, quas et ipse, et alii Imperatores tulerant, legem sanxi t adversum haereticos, interdictumque est ipsis omnibus con­venticulis, etiam in privatis aedibus, et ordina­tione Clericorum, nec non exclusi sunt privilegiis pluribus, quae concessa erant aliis civibus. Sic constricti magis sunt, quod leges prius latas ausi essent infringere, imo etiam violentiam adversus Catholicos exercere. Ariani, qui se putabant, to­tum orbem facturos Arianum , ne sedibus suis pellerentur, simulabant se Catholicos. Valenti, et Ursacio, aliisque pluribus non est creditum. Fraudem cum similiter struxisset Au xen t i u s, qui in locum Dionysii a Constantio Imp. acti in exilium immissus ad Episcopatum Mediolani erat, et S. Hilarius testatus fuisset non esse ei creden­dum , et pertentandi illum facultatem obtinuisset ab Imperatore Valentiniano, sicque confessionem suam concinnasset, ut mendacio tegeret illud quod sentiebat , permissus erat in Episcopatu. Quo mortuo Ambrosius, qui Aemiliae cum pote­state Consulari praefectus, missus erat Mediola­num Ab an, T. Aer. dir. usque ad Sec. IV. lo5

Next

/
Thumbnails
Contents