Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. ioi convenissent, quaestio ipsis posita est, illamne doctrinam probarent , quam veteres Ecclesiae do- ctores tenuerunt, annon. Haerebant, nec statim respondere sciverunt. Postquam autem se recollegissent, et afiirmassent, Ergo, ait Imperator, liosce doctores etiam dedebunt recognoscere, te * stes esse idoneos illius doctrinae, quae olim exstiterit in Ecclesia. Hic vero Episcopi non solum diversarum , verum etiam ejusdem sectae invicem confligere coeperunt. Petiit deinde ab ipsis, ut ad certum diem quique suae sectae summam doctrinae sibi praesentarent. Tunc scriptis illorum acceptis, cum his imperator ad vicinum conclave recessit , atque deinde reversus, dixit sibi solam-eam doctrinam placere, quae unum Deum in tribus personis confitetur : et discerptis eorum scriptis, eam quam prius in haereticos tulerat legem, confirmavit, Praeter eas , quae jam memoratae sunt , prodierunt ad hoc usque tempus notabiliores sectae istae: A ude or uni a quodam Audeo in Syria conflata. Hi posuerunt Deum humana forma esse praeditum , neque omnium, quae in mundo existunt, conditorem. Me s s ali ano r u m, quod eorum nomen fluxit ab Chaldaico Metzalin, quod Precantes significat. A labore enim omni abstinentes , solummodo mendicorum more semper precabantur manu porrecta ad accipiendum : in qua sua precatione ita cuncta , quae sunt necessaria homini ad salutem, reponebant, ut nihil praeterea , ne Baptismo quidem opus esse dicerent. Aerianorum auctore Aerio: qui cum Episcopatum ambivisset, assecutus vero eum non esset, venditabat deinde, se aequalem Episcopo, docens inter Episcopatum et Presbyteratum, quem