Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

108 Epitome Part. I. gerebat, nihil intercedere. P r i $ ci Ili an i $ t Or­rúm, a Priscilliano sic vocata, quae ex Gno- sticorum, et Manichaeorum erroribus erat con­sarcinata, et a quodam Marco ex Aegypto in Hi­spaniam allata , Priscillianoque instillata. Itaque duo rerum principia etiam Priscillianistae crede­bant, hominis omnia fato esse subjecta, esum car­nium, et conjugium damnabant, qui tamen in vasam libidinem essent effusi. Ad sua autem oc­cultanda omnem sibi licentiam dederant pejeran­di. Antidicomari anit arum, qui Deipa­rae virginitatem perpetuam negarunt , Colly ri- di anorum, a placentis, quae Kollyrides graece vocantur, et quas Virgini Deiparae offerebant pro dea eam habentes. Circa idem tempus, seculo quarto ad finem vergente, Helvidius quoque, et Jovi ni anus eumdem , qui paulo ante di­ctus est , errorem adversus Deiparae perpetuam virginitatem docuerunt, nec virginitatis majus esse meritum , quam conjugii. Joviniani autem etiam praeterea fuit, inter abstinentiam, et ci­borum sumptionem nullam esse distantiam, pec­cata esse omnia aequalia, itemque in caelo Justo­rum praemia. Pono sus etiam Episcopus Sar- dicensis, cujus sectatores dicti sunt Bonosiaci , asserebat, Mariam Deiparam post editum Chri­stum alios genuisse liberos : in Christo autem du­os posuit filios, alterum existentem ante hunc mundum conditum, non tamen aeternum, alte­rum, qui coeperit esse, quando ex Maria natus est. V ig i lant i u s Presbyter Barcinonensis , sed ex Gallia oriundus, negavit Martyrum Reli­quias esse venerandas, eos, qui has veneraren­tur, vocans Cinerarios, et idololatras; negavit Sanctis in caelo cultum esse exhibendum, et eo­rum patrocinium implorandum; idem caelibatum quo-

Next

/
Thumbnails
Contents