Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

loo Institut. Hist. Eccl. Pars V. nulla spes affulsisset de Calvinianis per colloquium ad concordiam, et unitatem fidei Catholicae revo­candis , Praesules Reginae declararunt, decisio­nem controversiarum esse exspectandam a conci­lio generali, quod propediem resumendum sit. Hic exitus fuit colloquii, quod Possiaci coeptum, in oppido autem S. Germani continuatum , et terminatum est. Thuan. lib. 18. Davilla de Bello civ. lib. 2. Attamen Calviniani sparserant, seque vendi- tarant pro victoribus Catholicorum in hoc collo­quio , quin suam doctrinam quoque in hoc stetis­se, et tulisse adprobatiönem omnibus Catholico­rum argumentis eversis , et contritis. Iluic im­pudentiae , et mendacio addiderunt eam etiam audaciam, prorsus effraenem, ut non tantum ma­jore licentia, quam antea publice conciones ha­berent, suaque dogmata disseminarent, sed etiam, tametsi nihil incommodi passi essent ab Catholicis, imo etiam ab Rege immunitas ipsis concessa fuis­set, eum in finem, ut se modeste, et tranquille gererent, denuo prosilierunt ad eam violentiam, ut invaderent Ecclesias, altaria,. Sacras imagines in his, et statuas everterent, imo ipsum etiam Christum in Eucharistia pedibus conculcarent. Pa­risiis in suburbio S. Marcelliani, dum in platea concionem habuissent, quod in vicina Ecclesia campanae pulsatae essent, nec a pulsando cessa­tum ad eorum petitionem; finita concione irrue­runt in eamdem Ecclesiam, omnibusque rebus in ea confractis , et dissipatis multos insuper tam viros, quam feminas (vesperae tum celebraban­tur ) contrucidaverint: cumque concursus etiam Catholicorum factus esset, arma stringentium ad­versum istos adgressores , accensum est bellum ne-

Next

/
Thumbnails
Contents