Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
nefarium gestum inter cives. Similiter in aliis pluribus civitatibus, et locis ejusmodi conflictus, et pugnae inter cives exstiterunt ad vim repellendam , quam Catholicis intulerant Calviniani. S. Augustinus apud Raynaldum Tom. i4. pag. 338. in testimonio Gasparis Cardillos, dixit, haereticos initio vulpes esse, quoniam cum viribus possunt parum, arte, calliditate, fraudibus , atque dolis plurimum utuntur : armis vero potentes effecti, leonibus esse similes, qui, uti ungvibus leones, vi omnia, atque armis ten tent, adgrediantur, pulsent, diripiant, et discerpant. Etiam vero nunc tam benigne actum est cum Calvinianis, ut ex iis, qui seditionis, et caedium rei, multi erant comprehensi, duobus tantum vel tribus supplicio affectis, reliquis omnibus parsum sit. lidemy qu\ supra. j. 16. Ex Gallia turbae Religionis causa transeunt irt Belgium. Guesii in eodem Belgio. In Belgio Foederato quem in statum prolapsa sit Religio. * , Sed neque nunc pacatiores sunt facti. Con- daeus Princeps ex sangvine Regio defecerat ad illos. Hunc statuerunt facere Regem Carolo IX. e regia dignitate dejecto. Itaque bellum adgre- diuntur aperte, invaduntque urbes , atque arces, easque sibi subjiciunt, iterumque omnia illa patrant in ea, quae Sancta sunt Catholicis, et vastant templa. Turonibus corpus S. Martini, ejusdem urbis Episcopi, quem Deus illustraverat multis miraculis , in summaque veneratione apud omne« A Sec. "XVI. usque ad Sec. XIX. lói