Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

stare etiam, nebellidux, victoriam, quam retu­lit, possit in spectaculo per seipsum etiam re­praesentare. Poterat ex Beza, atque ejus sociis quaeri , ipsine corpore praesentes in illo collo­quio, hujus sui corporis formam secum haberent? Potest esse forma et imago vacua , solisque colo­ribus adumbrata, quaeque rem ipsam, quam adum­brat, non contineat: nullum vero potest esse cor­pus , quod forma careat. Cardinalium deinde unus obtulerat Bezae confessionem Lutherano- rum de Eucharistia , et petiit, ut quoniam ipsi hos prosuis fratribus haberent quoad Religionem ; huic Lutheranorum confessioni de Eucharistia, subscriberet. Renuit vero hoc facere. Ita homi­nem cepit, et monstravit, sibi non esse consen­taneum, et jam in hanc, jam in alteram se ver­tere faciem. Hoc idem etiam Calvinianis oggessit Lucas Osiander in Epitome Centuj'iatorum Luthe­ránus 5 et arguit summae inconstantiae. Dum enim, inquit, Pax Religiosa constituta fuisset, et concessa Lutheranis in Germania, contendisse, hanc ad se etiam pertinere, eo quod Confessio­nem Augustanam ipsi qüoque tenerent, cum ta­men hanc Confessionem repudiassent in hoc Pos- siacensi colloquio, quia suis viribus confisi in Gal­lia , nullo se putassent egere auxilio Lutherano­rum: iterum vero quaesivisse, se jungere Luthe­ranis, et Augustanam Confessionem arripuissepro clypeo, ut in Germania pari cum Lutheranis pos­sent gaudere jure , dum prostrati jacuissent in. Gallia. Nec quoad fidem de Eucharistia , nec quoad alia , de quibus disceptatum fuit, aliquid profectum est cura Calvinianis. Ridebant ad ar­gumenta, et explodebant, quae ipsis erant propo­sita, atque ista ratione volebant videri illa solvis­se, quorum nullam solutionem attulerant. Cum rj * nul­A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 99

Next

/
Thumbnails
Contents