Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
per edictum suum Calvinianis immunitatem promisit, dummodo ipsi etiam fidelitatem praestarent Regi debitam: ad controversias vero de Religione componendas declaravit, se acturum cum Romano Pontifice, ut generale totius Ecclesiae fiat concilium, sin minus, tamen sibi curae futurum, ut hoc concilium fiat totius Galliae generale. Erat intermissum eo tempore Concilium, quod Tridenti inceperat agi; quod vero deinde resumptum est, et in quo non minus de rebus a Calvinianis, quam a Lutheranis novatis, actum est. De Tridentino autem concilio adhuc sequetur narratio. Calvinianis vero neutrum placuit concilium. Institerunt apud Catharinam, et Regem, ut istius concordiae ineundae negotium potius tractaretur in colloquio inter se, et Catholicos, idque in aula* et coram ipsa Regina et Rege, is erat Carolus IX. qui Francisco II. fratri suo a. i56o. mortuo, successerat in regno, sed natus nonnisi annos decem, nec non senatu Regio praesente: idque impetrarunt. Nolebant habere concilium: quippe intelligebant in colloquio, et in disceptatione cum adversa parte proclivius sibi futurum vel effugere, vel eludere argumenta, dum colloquentes, non haberent auctoritatem , ut alteri alteros cogere possint ad dandum sibi assensum : quod vero aliter se habet in concilio, in quo res vocata in judicium discutitur, ferturque sententia, quantum cumque praefracti sint in suis sententiis, de quibus factum est judicium. Qua propter iidem Calviniani haud etiam neglexerunt isti colloquio illam apponere conditionem, ne Episcopi, qui affuturi essent colloquio, ullas sibi partes sumerent judicum : confidebant praeterea se Reginae, et Senatui Parisiensi, qui praesides essent istius colloquii, nec gfi Institut. Hist. Eccl. Pars Hi