Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 97 hec versatis in rebus Theologicis, facile palpum obtrusuros. Possiaci in insula Franciae habitum est hoc colloquium a. ]56i.Sex affuerunt Cardinales, ho- rumque unus, quem Romanus Pontifex, Pius IV. is erat, miserat eum in finem, ut attenderet, ne Episcopi Galliae sibi sumerent aliquid de Fide de­cernere seorsim , et praeriperent judicium , quod facturum esset Concilium Tridentinum, mox re­sumendum. Praeter Cardinales convenerant Epi­scopi quadraginta, et complures selecti Theologi. Ex parte Calvinianorum aderant Theologi trede- cim, quorum princeps fuit Theodorus Beza, et plurium civitatum legati. Rex, Regina et aula tota Regia cum Senatu Regio pariter affuerat, puamvis Regem maluissent Episcopi abesse, ne fortasse infirmo propter aetatem argutiis Calvinia­norum noceretur. Beza, data potestate pro se loquendi , cum ceteris suae sectae Theologis in genua cecidit, manus, atque oculos in caelum sustulit, Deum cum suspiriis, ductis ab imo pe­ctore, invocavit, et orationem Dominicam pro- minciavit; tumque ad Regem, et Reginam con­versus, flebiliter ad excitandam commiserationem querebatur, se cum sociis haberi pro seditiosis hominibus, et impiis; quibus tamen nihil sit an­tiquius, quam unam Dei gloriam quaerere in re­bus suis omnibus, studere tam suae, quam alio­rum saluti, et non discedere ulla in re a recta conscientia : professus est deinde, se, atque suos 2 onnisi in Christo habere salutis suae fiduciam, se credere Christo obediendum esse in omnibus. Fuit observatum a sagacioribus, sic ab illo extol­li fidem, quasi haec sufficeret ad salutem etiam absque bonis operibus. Cum de Eucharistia, et Tumulus V. 7 quid

Next

/
Thumbnails
Contents