Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sect XVI. usque ad See. XIX. 95 storia sui temporis testatus statim per edictum suum est, se Catholicae fidei patrocinium susceptu­rum , nec partim recenter inventas, partim e ci­neribus suscitatas haereses in dilionibus suis tole­raturum: eoque jubente in tota Gallia inquisitum in eos fuit, et indagatae latebrae, atque etiam sup­plicium sumptum de quibusdam est, qui hujus generis erant. Serpebat nihilominus malum, et occulta horum conventicula etiam Parisiis cele­brabantur. Anno i55'g. in ludis equestribus seg­mentum hastae confractae ex concursu vehementi resiliens transverberaverat Henrici caput, mortu- usque est. Franciscus II. filius ei successit, cui Catharina mater, propter aetatem nondum pari ad regendum, Duces Guisios addidit consiliarios, et moderatores. Hugonotae autem eo praetextu, quod Guisii , praeteritis Principibus e sangvine Regio , admoti essent ad regimen , seditionem commoverunt, quasi ad ipsos pertinuisset Begi­nge praescribere , quibus curam committere debe­ret fiiii. Priusquam ad maturitatem pervenisset, detecta est conjuratio , atque praesidiis dispositis circum Ambasciam urbem cum arce in provincia Lugdunensi, quo se Rex cum familia Regia con­tulerat suae securitatis causa, seditiosi alii in via, alii jam in ipso impetu, quo adoriebantur hanc arcem, compressi, comprehensique sunt, et coer­citi suppliciis. Nec tamen adhuc destiterunt, ve­rum eamdem seditionem continuarunt in pluribus Galliae provinciis, praesertim in Delphinatu, et Pro­vincia , occupatis etiam monasteriis , et Ecclesiis, atque direptis, tanto cum furori, ut altaria ever­terent , Sacras imagines ipsius etiam Christi con­fringerent, vel comburerent, Sanctorumque cor­pora et Reliquias e suis thecis protractas foede dissiparent. Ad pacandam Galliam a. i565. Rex. per

Next

/
Thumbnails
Contents