Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Hugonotarum fuit datum. ( Les Huguenots.) Non convenit inter scriptores, quae origo sit hujus denominationis. Aliqui eam derivant a porta Hugo- nis in Turonum urbe, prope quam primos suos coetus egerint Calviniani: alii a voce Germanica Eydgenossen, quod significat Confoedet'at os, quorum pagi, (vulgo Cantones dicti ) sunt tredecim; et quod ab Helvetis quoad civilem formam confoederatis sit translatum ad Calvinianos , qui se pariter ad servanda sua dogmata confoederassent, eo quod in Helvetia Eydgenossen dicebatur, a Gallis Huguenots corrupte vocato. §• l5. Calvinianismus serpit in Galliam, et capiuntur eo multi. Colloquium Possiacense inter Ca- tholicos , et Calvinistas. Hi grassantur in Catholicos. Adversus serpentes semper ulterius Calvini errores Facultas Theologica Parisienses a. i55a. scriptum edidit super quinque, et viginti capitibus doctrinae quoad Religionem, ad muniendos Orthodoxos contra errores Calvini. Huic Calvinus opposuit suum pariter scriptum, quod Antidotum appellavit. Quod vero antidotum non in argumentis constitit, verum in meris conviciis turpissimis , et ab humanitate, atque modestia alienissimis, ita ut Doctores Theologiae Parisienses etiam veritus non sit Gregem porcorum appellare. Non minus Calvino, quam Luthero defuit decentia, et urbanitas in loquendo, et scribendo. Francisco I. in regno Galliae Henrieus II. filius successit a. l547. Is ut refert Laurentius Surius in Hist 0q4 Institui. Hist. Eccl. Pars V.