Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Theologie muneri praeposuerint- Biennium tamen nonnisi hic manere permissus est. Nam cum quaedam mutare tentasset in iis, de quibus Gene- venses in quodam a Zvinglianis, Bernae in Helvetia, habito conventu statutum fecerant retinendis, Viti de quibusdam diebus festis, de azymo pane in coena Domini, et fonte Baptismi, atque ista Calvinus omnia abrogata esse voluisset, Geneva discedere debuit. Argentoratum se contulit, ubi in eodem Professoris Theologiae munere constitutus varia opuscula elucubravit, quibus sibi celebre nomen apud Zvinglianos comparavit, illo praesertim, quod de coena Domini confecerat. Hoc modo Genevensibus quoque reconciliatus est, et ad eos a. i54i. reversus Catechismum edidit, quem Senatus Genevensis approbavit, et observandum omnibus ministris dedit. Anno i54g. Genevenses cum Zvinglianis Tigurinis conventum celebrarunt; et quoniam cum his Calvinus in dogmate de Christi non vero corpore, sed hujus sola figura in Eucharistia convenisset, quod utrique parti principale visum fuit, conjunctionem inter se fecerunt, atque ita, quae ante divisee ab invicem erant, in unam sectam coaluerunt. Zvingliani jam formulam confessionis habebant, quam Henricus Bul- lingerus , qui Zvinglio occiso in bello, successerat in munere, ut supra demonstratum est, confecerat, adhibitis etiam quibusdam aliis adjutoribus, iisdemque Zvinglianis servandam dederat: quae, facta conjunctione eorumdem Zvingliano- rum cum Calvinianis, ab illis etiam ad hos transiit, attamen in pluribus mutata a Calvino. Hinc quemadmodum sectatores Lutheri Augustanae Confessionis a sua confessione in Augustanis Comitiis, Carolo V. oblata, ita Calvini asseclae Uelveticce Confessionis dicuntur, in Gallia vero his nomen HuA Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 9 5