Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

est in Catholica Ecclesia. Specialia Tero sunt, in Eucharistia solam figuram corporis Christi ponere, hominis lapsum non tantum a Deo praescitum, ve­rum etiam decretum , et praedestinatum esse ; so­loque Dei arbitrio citra proprium meritum ho­mines ad aeternam mortem praedestinari ; pecca­ta , quae impii perpetrant, Deum non solum per­mittere, verum etiam jubere, tametsi velit, De­um non ideo fieri etiam horum auctorem ; omne peccatum esse mortiferum, sed fidelium peccata omnia esse venialia, absque peccato originali na­sci eos infantes, quorum parentes fideles sunt; hominis liberum arbitrium nihil valere ad agen­dum bene, atque hunc quamvis sponte, et abs­que coactione peccet, tamen'necessario peccare. Longum esset nimis, omnia recensere, quae Calvi­no propria, vel communia cum Luthero fuerunt. Haec ex Calvini libris cum aliis, tum praesertim Institutionum, ipsis etiam illius verbis exhibet Na­talis Hist. Led. Sec. XHI. art. 12. §. 2. Calvinum Ferrariae Dux Ferrariensis passus non est. Quamobrem rediit in Galliam, inde per­agratis aliquot civitatibus venit Genevam. Jam Genevenses non multo ante apud se Religionem Catholicam abrogaverant, aenea etiam tabula affi­xa in curia in monumentum istius abrogationis a se factae, id a. i555. accidit. In hac praedicant, Profligata Romani Antichristi (isto convicioso no­mine tlom. Pontificem designarunt) tyrannide, abrogatisque ejus superstitionibus sacrosanctam Christi Religionem apud se in suam puritatem, Ecclesiam in meliorem ordinem singulari Dei be­neficio repositam esse. Anno i535. id flictum est. A Genevensibus Calvinus susceptus est cum gau­dio, ut hunc concionatoris etiam, et Professoris Theo­g 52 Institui. Hist. Eccl. Tars T.

Next

/
Thumbnails
Contents