Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
9* etorltas non alia sit quam originis humanae: suum Tero judicium esse, ad perfectam reformationem obtinendam , ab Luthero esse sumendum, fidem solam esse, per quam redemptionis beneficium et salutem assequamur; cum Zvinglio autem teneqdum, Christi verum corpus non esse in Eucharistia. Zvinglius aemulatus Luther um, in hoc tantum capite ab eo discesserat, Calvinus ex parte Lutherum , ex parte Zvinglium secutus est: deinde tam ipse, quam ejus sectatores , quemadmodum adhuc declarabitur, cum Zvinglianis in unum corpus coaluerunt. Ex quo intelligitur, quae origo fuerit Calvinianorum, atque horum quoque primum signiferum fuisse Lutherum. Neque tamen ibi substitit etiam Calvinus, ubi suam Lutherus constituit reformationem, id , quod ipsum Calvinum vidimus paulo ante dixisse de Luthero, non ausum esse progredi usque ad perfectam reformationem, sed Lutheri placitis, ipsiusque Zvinglii plura addidit de suo. Calvino cum Luthero , et hujus sectatoribus communia sunt, fidem solam ponere, per quam justitiae donum , et salutem aeternam adipiscamur, quae tamen justitia non fiat nostra , sed solummodo nobis imputetur, virtute fidei in Christum , deinde traditionem Patrum respuere, auctoritatem non tantum Romani Pontificis, verum etiam universalis Ecclesiae abnuere , libros Scripturae sacrae deutero-eanonicos e canone excludere, Sacramentorum septenarium numerum inficiari, et sacrificium Eucharisticum negare, Sanctorum cultum , et venerationem eorum imaginibus, et reliquiis exhibitam pro idololatria habere, vota, coelibatum, jejunia, aliaque satisfactionis opera amandare, nec non ritus, et caerimonias, quarum usus e&t A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX.