Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

IO Institut. Hist. Eccl. Pars H. Sn partes Julii Papae transiit, et arma pro eodem Julio contra Ludovicum Galliae Regem vertit. Quo factum est, ut Ludovicus , qui Julium non me­diocriter presserat, succubuerit, atque humilior factus ad concordiam pristinam cum Pontifice, et ipse redierit, ejusmodi professione facta in Con­cilii Lateranensis Sess. 8. per suos legatos: Se a praetenso concilio, quod Pisis erat habitum, pe­nitus recedere, illudque se abjurare, ac Latera­nensi huic, tamquam vero, indubitato, unico, et ascumenico concilio adhaerere : considerare se, ejuanta sit in his, et ceteris rebus omnibus Summi Pontificis auctoritas. Labbe torn, i4. Concilior. Actores Pisani concilii omnium primo decre­ta condiderunt, quibus venditabant suum hocce concilium esse generale, atque legitimum, aucto­ritatem Constantiensis, et Basileensis concilii prae- seferentes, omnes debere, ipsum etiam Papam, huic subjectos esse; ac proinde si iste sibi sum­psisset, quempiam ex hoc concilio ad suum tribu­nal citare , hunc non debere ire, denique hoc concilium a nemine alio posse dissolvi, quam a se: istud vero se se acturos donec negotia, ob quae congregatum sit, terminassent, speciatim- que haeresium exstirpationem, morum reformatio­nem, concordiae inter Christianos Principes recon­ciliationem, et procurationem expeditionis in Tur­eas praeseferebant. Ut autem speciem justae au­ctoritatis ad hoc agendum concilium suae temeri­tati praetenderent, dicebant Julium, tametsi etiam jus jurandum ante sui electionem in Romanum Pontificem dedisset de convocando concilio intra biennium, suo muneri defuisse, idque cum per­jurio: quo vero pacto jus istius convocationis ad ipsos devolutum sit. In literis suis, quibus Ju­lius

Next

/
Thumbnails
Contents