Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XF'I. usque ad Sec. XIX. 11 lias convocaverat Concilium Lateranense, ad hunc ipsum praetextum refellendum, docuit, se jam Alexandro VI. fuisse hortatorem concilii habendi: nec a se abjectam esse hanc curam, postquam fa­ctus esset Pontifex, sed fuisse obstacula, quomi­nus fieri concilium potuerit. .Tam paulo ante de­claratum est, invalida esse omnia promissa a Pon­tifice ante sui electionem exacta ad ejus circum­scribendam potestatem, quae plena est ex Christi instituto. Neque ergo etiam ab Julio aliquid fuit admissum adversus religionen juris jurandi. Tres tantum sessiones istius concilii habitae sunt Pisis. Quidam Gallus cum meretricula in platea rem perpetraverat foedam. Hac indignitate per­moti Pisani adversus Gallos, stipatores concilii, insurrexerunt, unde ipsi etiam actores illius, sibi metuentes , in fugam se dederunt, Mediolanum- que migrarunt: ubi conciliabulum continuantes ad Jubum Papam miserunt, qui denunciarent , ut se eorum concilio subjiceret intra dies viginti: quibus evolutis sententiam in eum tulerunt, qua a Pontificali munere ipsum suspenderunt. Nec iidem Mediolani etiam diu consistere potuerunt. Gallicus enim exercitus, cujus fiducia, Mediola^* mim se receperant, pressus ab adversariis, ex Mediolanensi ducatu , quem ante occupaverat in Galliam se retraxerat. Itaque hinc etiam actores concilii denuo post quinque sessiones hic habitas fugam arripuerunt Lugdunum: unde postremo dilapsi sunt. Postquam autem Ludo vicus Galliae Lex Pisanum hoc concilium abjurasset, seque La­teranensi concilio adhaerere, velut legitimo, pro­fessus esset, omnes etiam tam Episcopi quam Car­dinales Pisani concilii ad Romani Pontificis obe- dientiam redierunt condemnato suo concilio , ab­jurato schismate, et petita ejus absolutione, usi , de-

Next

/
Thumbnails
Contents