Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
Tali modo Lutherani, et Zvingliani tam Germani , quam Galli quibus suam doctrinam jam afflaverant, eo majorem confidentiam sibi sumpserunt merces suas in Gallia exponendi , non ve- rentes severitatem Regiam. Itaque Calvinus libros quatuor Institutionum Christianae Religionis , quo eos nomine insigniverat, cum Engolismi concepisset, Basileae, quo post varia itinera sua reversus erat, a. i555. edidit, ipsique Francisco Regi Galliae dedicavit. Ex Oecolampadio , Melanch- tone , pluribusque aliis istius generis auctoribus rem suam collegerat, et desumpserat, nec absque verborum etiam lenocinio, excultus bene Jingva latina, et doctus etiam Graecae, atque in Theologicis quoque scientiis versatus, utpote Clero adseriptus, cui pater jam etiam duo beneficia Ecclesiastica comparaverat: sed quae ipse , ad alia transferens animum, vendidit. Perfecto Institutionum suarum opere Ferrariam ad Renatam Lu- dovici XII. Regis Gallorum filiam, Herculis Ducis Ferrariensis conjugem, ejus invitatu, venit, jam Lutheri doctrina initiatam, cupidam autem etiam Calvini audiendi, ut decernere posset, ambiens erudita, ipsa etiam Theologia, haberi, non tantum utrius illorum praestantior esset doctrina, verum etiam ad statuendum suo judicio de ipsa Religione, cujusmoifc deberet esse. Hanc Calvinus facile in suam partem pertraxit. Dicebat, Lutherum coepisse quidem, et adgressum esse reformationem, sed processisse in hac admodum timide; Zvinglium jam ulterius progressum esse, necdum tamen illam usque ad perfectum perduxisse; Melanchtonem vero cum voluisset Luthera- lios, et Zvinglianos cum Catholicis reconciliare , tamen reliquisse Episcopos , a quibus labes, et corruptio Religionis processerit, et quorum auctogo Institut. Hist. Heel. Pars H.