Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Brevi tamen Lutherani, et Zvingliani rursus irrependi in Galliam nacti sunt occasionem. Idem Franciscus Rex Universitatem Parisiensem Pro­fessorum cathedris ampliaturus, tam ad latinas politiores literas, quam etiam ad lingvam Grae­cam , et Hebraicam docendos viros idoneos invi­taverat etiam ex exteris provinciis. Obtulerant se autem etiam Lutherani, et Zvingliani, occultan­tes, cujus religionis essent, et suscepti sunt. Hi vero, cum alios, tum ipsum etiam Calvinum suis sententiis irretiverunt, eoque hunc proniorem habuerunt, quod jam Avarici Biturigum, ubi Ju­risprudentiae studuerat, a Melchiore Wolmar Ger­mano principiis Protestantium erat imbutus. Affi­gebant secreto, et noctu in publicis locis, atque in ipsis etiam Regii palatii foribus schedas adver­sus Missae sacrificium, et Christi corpus in Eucha­ristia, verbisque petulantissimis incessebant Sacer­dotes , et Episcopos, ipsumque etiam Regem. Qui actus in iram sex ex illis ad rogum condemnavit: pariter in reliquos, quibus suam adsperserant do­ctrinam , erat severe inquisitum. Quare Calvinus quoque Parisiis se subduxit, et Basileam se con­tulit , sed inde quoque e collegio Forteti, in quo degebat, sui comprehensionem timens ope lineo­rum stragulorum e fenestra noctu se demisit, et Engolismum urbem Aquitaniae fugit. Principes Germaniae Protestantes, quibus in suscepto bello contra Carolum V. Imp. conjunctus erat Francis- cus, pecuniis etiam suppeditatis, graviter tulerunt supplicium quod erat Parisiis irrogatum Prote- stantibus. Franciscus Rex ipsos placavit, dicen­do, Anabaptistas fuisse, et ea de causa punitos esse, quod falsas revelationes suas venditassent, magistratuum potestatem contempsissent, atquG seditionis in populo semina sparsissent. 'A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 89 Tali

Next

/
Thumbnails
Contents