Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
cui hujus rei primatum concedendum esse, vix aliquis ambiget, Joannes Calvinus ceteris omnibus venit anteponendus. Novioduni in Gallia Belgica a. l5o9- natus est patre Gerardo Chauvino, sed quod ipse quoad se in nomen Calvini, cujus nominis apud Romanos exstitit familia , transformavit. Dum Parisiis literarum studiis operam dedisset, jam in Galliam irrepserant placita Lutheri ex Germania, et Zvinglii ex Helvetia per quosdam ab his latenter missos , qui eorum errores spargerent. In hos statim, decreto Senatus Begii, inquisitum fuit, suntque amandati: eos vero Margarita Francisci I. Regis soror, et Regina Navar- rae , novitatibus de Religione capta , ad se recepit; quin ipsum etiam Regem inducere conata est, ut his hominibus bene vellet esse affectus; cumque illud, quod a Zvingliano audiverat de Christi corpore in Eucharistia non vero, sed sola ejus figura, quod ex S. Pauli verbis: Quas sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sédéig Coi. 3. v. i. volebat evincere, ei memoras^ set , Rex, cui hoc videretur non contemnendum argumentum, hunc eumdem Zvinglianum ad se accersivit , ut de hoc disserentem coram audiret. Colloquio affuit Franciscus Tournonius Cardinalis ; qui cum Zvinglianum argutulum confu- tasset, is palinodiam cecinit , ne quid sibi gravius ab Rege contingeret. Neque enim in ista argumentatione ex illis verbis S. Pauli ad infician- dum verum corpus Christi in Eucharistia aliud est, quam quod mulierculas, et imperitos possit decipere, nihil vero solidi habeat? Nam ideone, quia in precatione, quam Christus nobis tradidit, est: Pater noster, qui es in coelis, Deus solummodo in caelo est, non vero etiam in terra, et ubique idque per suam etiam substantiam ? Br^ 88 Institut. Hist. Eccles. Pars. V.