Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
j4 Sec. XVI. nsque ad Sec. XIX. 87 ni mensam. Hui, quam egregie eum devorabimus ! Tam turpes enim porci sumus nos infelices , ac perditi Germani majori ex parte, ut neque disciplinam, neque rationem habeamus, et quando de Deo quidquam audimus, reputamus perinde, ac si essent histrionum fabulae. Non esset finis , si quis omnes differentias, et varietates sententiarum, quae jam sub Luthero ex ejus doctrina pullularunt, vellet referre : quando nemo non illius asseclarum ipse etiam vellet splendere, vel novo invento, vel ejus, quod jam*ab Luthero repertum fuit, mutatione in aliam quasi meliorem formam. Nec aliud exspectari potuit, postquam repudiata Ecclesiae auctoritate reformatio , quam sibi , signifero Luthero, Prolestantes fecerunt, libertatem cuique dat, judicio suo decernendi , quid sit credendum, et tenendum. Hoc est, ipsum Reformationis magnum meritum, quod istud sibi principium statuerint: In rebus Religionis , quod alius alium possit docere, sed nullus alteri audeat quidquam praescribere. Sunt verba G. I. Plank Doct. et Profess. Theologiae inter Pro- testantes clari admodum nominis in libro quem edidit, dum Protestantes a. 1817. die 5i. Oetob. tertium jubilaeum suae reformationis celebrarent. J. i4. De Calvino. Quid huic cum Luthero commune , aut ultra hoc fuerit. Calviniani cum Zvingli- anis se conjungunt. Inter eos, qui sibi novas;formas quoad'[Religionem hoc tempore fecerunt, quorum erant, quemadmodum vidimus, permulti, post Lutherom, cui 4