Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

am abiit, ubi reliquum vitae tempus in magnis aerumnis confecit, Monachii inter inopes, et cala­mitosos gravissimo morbi genere, justo Dei judi­cio exstinctus. Meshovius lib. l. hist. Anabapt. Nihilominus Anabaptistarum magis adhuc semper crevit audacia, et furor. Erant Zelotae quidam, ait Ulembergius in Vita Lutheri cap. 26. ex ista colluvie, qui se divinitus incitari putabant ad in­staurandum Christi regnum, quod extremis tem­poribus ad summam perfectionem formandum somniabant. Horum nonnulli Monasterium occuparunt, quae Westphaliae civitas est admodum munita, haneque novo Christi regno sedem elegerant, un­de velut ex altera Sione missis apostolis evangéli­um istius regni ad renovandum orbem Christia­num in omnes provincias propagare decreverant. Joannes Matthias Harlemiensis opificio pistor, Jo­annes Bocoldus Leidensis sartor, Bernardus Roth- mannus quondam Sacerdos, deinde factus apo­stata , factionis istius capita erant. Hi cum Mo­nasterii, quae urbs, ut paulo ante dictum est, Westphaliae fuit, plebem suis falsis revelationibus seduxissent, et concitassent, seditionem in urbe ejusmodi commoverunt, ut omnes, qui nollent rebaptizari, partim ab his occiderentur, partim ex urbe pellerentur, Ecclesiae expilarentur, bona civium diriperentur, magistratus eorum arbitrio mutarentur. Joannes Matthias, qui se prophe­tam Dei Patris dicebat , quemadmodum etiam' ceterorum, qui in ejus factione erant, alius se Moysem, alius Henochum, alius Eliam se ferebat, aut quemdam alium ex Prophetis, obsessa urbe ab Episcopo Principe Monasteriensi, dum eru­ptionem fecisset, occisus est. In cujus locum cum sue­8o Institut. Hist. Heel. Pars K

Next

/
Thumbnails
Contents