Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

ASec. XVI. usque ad Sec. XIX. 81 éuccessisset Joannes Bocoldus et a quodam Ana­baptista proclamatus fuisset Retf, atque a multitu­dine susceptus j is se Regem justifice hujus mundi vocavit, urbi nomen Sionis, et Jerusalem indi­dit : atque hinc imperium propagaturus, Aposto­los viginti misit, in omnes mundi partes cum po-* testate patrandi miracula. Qui vero dispersi, alii in aliis locis, in quae venerant, capti, et suppli­cio affecti sunt. Erat urbs arcta obsidione cin­cta , Episcopo Monasteriensi suppetias ferentibus aliis etiam Principibus Germaniaei Hinc fames in­gens presserat urbem. Una uxorum Bocoldi Re­gis, habebat enim uxores sedecim , quemadmo­dum jam supra demonstratum est, cum dixisset, sibi iniquum videri, ut, cum Bocoldus domum suam haberet annona refertissimam, tamen alii in urbe conficerentur inedia, in forum produxit, et sua manu obtruncavit , ac deinde cum ceteris uxoribus, nec non aliorum turba, quamvis fame confectorum, choros circum cadaver celebravit. Cum quidam ex iis, qui clausi erant in urbe, militibus, qui eam obsidebant , aditum dedisset reserata porta, iique irrupissent, urbs capta, et Anabaptistarum regnum eversum est, eorumque rex circumductus primum per Germaniam, quod eum omnes videre cupiebant, deinde caudae equi alligatus, et raptatus, postea horae spatio cum primoribus sui regni candentibus forcipibus excar­nificatus, demum gladio in pectus adacto confos­sus est. Attamen hominum istorum audacia solum modo compressa rursum est, non secta exstincta: imo quae in alias etiam regiones immigraverit , praecipue in Belgium et Angliám, ubi unam Clas­sem Independentium etiam nunc constituunt, quin Tomulus V. Q in

Next

/
Thumbnails
Contents