Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

ficile eos , cruamvis magno numero essent ,■ vin- ceve , qui rei militaris ignari , inordinatissimi, procurrentes in aciem, atque telis repulsi, seque conglomerantes ex trepidatione, et metu, non tam pugnam, quam caedem obtulerint instructis Principum exercitibus. Tercentena circiter illo­rum erant millia, ad centum vero millia in diver­sis Germaniae partibus spatio trium mensium fer­ro consumpta sunt. Thomas Munzerus, et ejus socius PfeiiTerus, monachus apostata, capti capite plexi sunt, utpote aliorum duces, et signiferi. Munzerus resipuit , et ritu Catholico expiatus, collum carnifici praebuit, PfeiiTerus impoenitens mansit. Anno 102.5. hoc actum rusticorum bel­lum est. Neque tamen etiam confectum est. Seditio enim rusticorum brevi iterum incepit gliscere, atque se ostendere pluribus in locis. Itaque in Spirensibus Imperii comitiis etiam actum fuit a. 1029, rursusque subsequente in Augustano con­ventu, atque supplicia gladii, aut ignis, aut alte­rius etiam generis in eos constituta : eademque ipsis irrogata fuerunt. Michael Sellarius mona­chus apostata unus ex eorum antesignanis, eam in judicio, quemadmodum Coclaeus refert, sen­tentiam accepit, ut a carnifice primum ei lingva exscindatur blasphema, deinde super currum al­ligato candentibus forcipibus ex carne ejus bis di­lacerentur frusta in foro, deinde adhuc quinquies in via sic lanietur, ac tandem in cineres exura­tur, aliosque Salisburgi, et Monachii in Bavaria, Viennae in Austria, Augustae, et Wormatiae, plu­ribus aliis locis igne crematos esse, si in obstina­tione sua perstitissent. Storkius ne et ipse in ma­nus incideret magistratuum, ex Silesia in Bavari­A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 79

Next

/
Thumbnails
Contents