Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
stiana, in eruo asseruit, Nullum hominem jus habere constituendae unius syllabae super Christianum hominem, nisi id fieret de ejus consensu: hoc enim vere esse, servos hominum fieri, at vero Christianum esse liberum ab omnibus. Anabaptistáé post hoc igne, atque ferro grassari inceperunt ejusmodi furore, ut quemadmodum Joannes Faber Episcopus Viennensis in Austria ejusdem temporis scriptor in libro, cui Propugnaculi Ecclesiae contra Lutherum titulum dedit, ita solide confecto, ut propt^rea Malleus haereticorum vocatus sit, perhibet, istius libertatis fuco, quam quasi Christus per Evangelium Christianis tribuerit, et Lutherus praedicaverit, Anabaptistáé autem caedibus, et san- gvine quaesiverint sibi asserere, gravioribus cladibus afflixisse Germaniam, quam si immanissimus Turearum tyrannus, inimicus ille Crucis, et nominis Christiani crudelissimus , quadringentis hominum millibus stipatus Germaniae bellum intulisset. Idem observavit Lutherum, ejusque commilitones libertatis, quasi secundum Evangelium Christi praecones, dum sub hoc nomine licentiam carnis praedicassent, numquam S. Pauli, dum de libertate, nobis parta per Christum, loquitur, ista etiam subsequentia verba attulisse: Tantum ne libertatem in occasionem carnis detis Gal. 5. v. i3. Periisset tunc funditus Germania per rusticos, immani furore insurgentes in suos dominos, nisi hi vim adhibuissent, atque armis eos oppressissent. Itaque Georgius Catholicus Saxoniae Princeps vires conjungendo cum Moguntino, et Bran- deburgico Electore, Philippo Landgravio Hassiae et Henrico Duce Brunsvicensi , similiterque alii cum aliis Principibus consociati in omnibus Germaniae partibus, in quibus seditionem rustici fecerant , arma in hos expediverunt. Non erat difiiéi73 Institut. Hist. Ecet. Pars V+