Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

Ex Lutheranismo altera secta processit Ana- baptistarum. Nicolaus Storkius, alio nomine Pe- Jargus, Silesius, Eriit primarius illius conditor: cui cum se Thomas Munzerus adjunxisset, uter­que eadem solertia illam propagavit. Anabapti­stámul nomen ei inditum est, quod Baptismum in infantibus validum non habentes, omnes in in­fantia haplisatos, ad suamque sectam transeuntes rebaptizarent. Ambo cum se Lutheroadjunxissent, et jVlunzerus etiam sacerdos et concionator Al- stetensis in Thuringia fuisset, illa, quae hauserant in Lutheri disciplina, magis deinde extenderunt. Namque Lutheri fuit, quemadmodum docet Ulem- bergius in ejus Vita, Praestare in universum omit­ti puerorum baptismum, quam eos sine fide pro­pria baptizare, sicque A nabaplistarum errori fun­damentum stravisse. Philippus quoque Melanch- ton in Commentario suo in Epist. ad Coloss. af­firmat Carlostadium istius sectae Anabaptistámul parentem exstitisse, quia videlicet idem cum Lu­thero tenuerit de infantium baptismo. Iidem ne­garunt post Sacramentarios, quorum inter Pro- testantes princeps fuit Carlostadius, verum Chri­sti corpus esse in Eucharistia, execrabantur , et saeviebant in sacras Imagines, cujus rei inceptor, et veterum Icoiroclastarum suscitator inter Prote- stantes iterum idem fuit Carlostadius, ut jam de­monstratum est. In quo non mihi praetereundum est silentio, quod cum Protestantes, auctore Car- lostadio , bellum intulissent sacris omnibus ima­ginibus, ipsius etiam Christi, tamen Lutheri pi­ctam imaginem cum radiis circum caput habue­rint testimonio Coclaei, et Ulembergii. Tantoque furore hoc fecerant Anabaptistáé, ut has confre­gerint, dilaceraverint, in ignem projecerint, in patibulis affixerint ipsius etiam Christi. Iidem coa­A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX, 7$

Next

/
Thumbnails
Contents