Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
conculcabant sacras Reliquias, atque ipsum etiam Venerabile Sacramentum. Joannes Sartor, qui quasi regiam dignitatem gerebat inter Anabaptista.«?, le gem tulit , quasi Divino spiritu impulsus, de polygamia, atque uxores sedecim ipse sibi copulavit. Sed et ipse Lutherus concessit Philippo Jjandgravio Hassiae, ut duas posset habere uxores. Qua de re exstat epistola Philippi ad Lutherum , qua hoc sibi ab eo concedi petebat, et hujus ad illum , qua ei facultatem hanc tribuit. Habuerunt Anabaptistáé multa alia non tantum ab orthodoxa fide absona, verum etiam probis moribus contraria , ut vaga libido , et promiscuus concubitus, nec tamen eadem omnia omnibus , utpote ab invicem divisi in permultas partes. Fingebant se a Deo accipere per revelationem ea, quae crederent, et profiterentur, primusque Stor- bins a Deo per Michaelem Archangelum jactabat , se sua mysteria habere, cumque omnes se numine afflatos haberent, re ipsa fanatici essent, atque alii alia concepissent; sequi debebat, ut neque opinionibus serum invicem consentirent. Nescio, annon iste afflatus divinus, quo se praeditos jactabant Anabaptistáé , venerit ab eo Spiritu privato , quem sibi etiam Protestantes assumpserant. Attamen Storkio Wittembergae , ubi a. 1622. omnium primo merces suas vendere coeperat, ipse etiam Lutherus se acerrime opposuit: cumque ille ex Dei revalatione sua mysteria se habere af- iirmasset, postulabat ab eo Lutherus, ut non tan- lum verbis ista jactaret, sed etiam se prophetam, et a Deo missum prtr signa , divina virtute edita , et miracula probaret, si fidem vellet apud alios yeperire. Videtur Lutherus hanc virtutem patrandi prodigia sibi de se persvasisse. Hoc enim ipsum •76 Institut. Hist. Ecetes. Pars. E.