Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

74 Institut. Hist. Heel. Tom. H. padiiis, quamvis et ipsi Lutheri discipuli. Zvin- glius Tiguri idem fecerat, quod in Saxonia vide­rat fecisse Lutherum, et cum contra Indulgentias, quae promulgabantur, declamitasset , similiter ut Lutherus deinde in ulteriora ruit, ipsumque etiam peccatum, quod ab Adamo descendit in ejus po- streros, negavit. Dissidio autem exorto in Helvetia inter Zvinglianos, et Catholicos, reque etiam de­ducta ad publicam disputationem, cum ex trede- cim Helvetiorum pagis octo ab Religione Catho­lica defecissent, atque inter hos, et reliquos ad ar­ma deventum fuisset, Zvinglius in pugna cecidit. Zvinglium Calvinus sibi proposuit, quem seque­retur , verum ita, ut neque ipse tantum illius pe­disequus vellet manere , sed illius placita suis etiam inventis cumulaverit, adeo ut illum supera­verit etiam apud suos reformationis gloria. Oeco- lampadius (Hausschein ipsius nomen fuit, sed ut plerique ex reformationis architectis nomen suum vel graécizarunt, vel aliam ei formam indiderunt, ut hac ratione fulgentius fieret, sic idem iste etiam fecerat) Winsperga, quod oppidum Bavariae est, fuit oriundus, quem Protestantes unum e primis suis habent reformatoribus, praeluxitque Calvino vel maxime in eo, quod in verbis Chri­sti : Hoc est Corpus meum metonymiam posuerit, atque sensum huic äquivalentem : Hoc est figu­ra corporis mei. Hi, qui negarunt Christi verum corpus esse in Eucharistia, dicuntur Sacramenta- rii , idque nomen deinde Zvinglianis, et Calvinia- nis datum fuit pras ceteris. Lutherus autem etsi verum Christi corpus confessus erat in Eucharistia, tamen una etiam panem remanere asseruit, quam sententiam Lutheri qui Protestantes secuti sunt, id­circo Impanatores vocantur. Ex

Next

/
Thumbnails
Contents