Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

et scriptis Carolum Gandavensem, se pro Caesa- re gerentem, vocabas ? Cumque se ille commen- dasset, ut captivum pro dignitate haberet, re­spondit, se se illum pro merito habiturum. Has- sus rebus desperatis ad Caesarem venit, et genibus flexis veniam petiit, eamque obtinuit, sed sub duris admodum conditionibus. In Saxonem au­tem mortis sententiam tulerat; per Joachimum vero Brandeburgicum Electorem et iste remissio­nem supplicii obtinuit. Die 24. Aprilis a. i547- pugnatum cum Saxone fuit, et reportata victoria. Domita Germania , etiam Bohemi rebelles ad offi­cium erga Ferdinandum Regem suum reversi sunt. Lutherus ex itinere illo Ratisbonensi, de quo dictum est supra, reversus, Islebium concesserat, ubi ante inceptum bellum Smalcaldicum decessit. De quo sic scriptum est a Coclaeo: Islebii die 17. Febr. (a. i546.) peracta in publico cum aliis cae­na , eaque largiter sumpta, et facetiis hilariter extracta, eadem nocte interiit. Quem etsi Isle- bienses, utpote civem suum apud se tumulatum hab ere vellent; tamen jubente Electore Saxoniee delatus est Wittembergam ad tumulum. Funus prosecuta est Catharina, quam sibi copulaverat, et tres ex hac suscepti ejus filii , Joannes, Mar­tinos , et Paulus. Famam suo nomini ingentem comparavit Lutherus, atque in summa gloria fuit apud eos, qui secuti ejus placita sunt, habetur- que etiam nunc pro Reformationis, ut eam illius sectatores vocant, auctore, et parente. Sectam suam brevi tempore valde propagavit: nec tantum per Germaniam, verum etiam se adhuc vivente per Daniam , et Sveciam: eademque irrepserat in Galliam: post illius vero obitum penetravit in Po- Ioniam, ipsamque Hungáriám, pluraque alia regna, 70 Institut. Hist. Eccl. Pars F.

Next

/
Thumbnails
Contents