Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e

A Sec. XVI. usque ad Sec. XIX. 71 Nec dubitaverat idcirco ejus propagationem, ve- Jut prodigiosam, ipse Lutherus praedicare. Verum simili prodigio propagatus etiam est Mahome- tanismus , atque multo magis. Nihil dicam quoad hoc a me, verum pro­feram nonnisi Protestandum, atque ipsius Luthe­ri testimonia. Martinus Bucerus, qui inter prae­cipuos Lutheri adjutores fuit , lib. 1. de Regno Christi, cap. 4. Maxima, ait, nostrorum pars vi­sa est id tantum in Euangelio (intelligitur Evan­gelium, quale Lutherus praedicavit) petiisse , ut jugum qualiscunque disciplinae , poenitentiae , et Keligioms universce, quae in Pap at u reliqua fuit, abjicerent. Nec seipsum videtur Bucerus excepis­se ex eorum numero, qui hoc impulsu Lutheri Evangelium amplexus sit. Erat enim ex Ordine Dominicanorum, et transfuga factus ad castra Lu­theri , tres duxerat uxores , e quarum prima, quae virgo Deo dicata erat, tredecim suscepit pro­les: deinde autem in partes Calvini transiit, vel potius ipse etiam sibi formavit, qualem voluit es­se Religionem. Godefridus Arnoldus aeque Pro­testandum Theologus in libro, cui titulum dedit : Salomon oder Regenten Spiegel cap. 7. Multos, ait, ad religionem Protestanticam attraxerat no­vitas , ut avitae fidei valedicerent; magnates, ut plurimum, allexit bonorum Ecclesiasticorum opima praeda : potissima pars privatis commodis invitabatur reformationis titulo, et veritatis amo­re pallium commodante. Hac ratione Lutheranis- mus etiam pervenit in Sveciam circa a. i52o. quemadmodum docet David Chytraeus in Chronica Saxon. Quidam Olaus Wittemberga , ubi Theolo­giae studuit, jam per Lutherum transformatae, in Sveciam redux, Gustavo I. Regi Sveciae solli­cito ,

Next

/
Thumbnails
Contents