Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.5. (Agriae, 1825) - 89e
sí Sec. XTT. usque ad Sec. XIX. 69 compulit: qui se ad reliquum exercitum recepit. Id contigit sub initium Julii a. i546. Eodem tempore, nihil ultra morandum ratus , Ceesar illud edictum suum in Electorem Saxoniae, et Land- gravium Ilassiae publicavit; suisque bonis , ulpo- te feudalibus, et quae beneficio Imperatorum possiderent, excidisse declaravit, in Mauritiumque, Joannis Friderici patruelem transtulit Electoratum, quem etiam misit ad occupandam Saxoniam. Fuit hoc admodum provide factum. Nam dum Fri- dericus cum parte copiarum ivisset ad tutandam , conservandamque Saxoniam, reliquus exercitus imminutus, atque attenuatus est. Saxo, et {Iassus ejus temeritatis fuerunt, ut quempiam e suis cum literis, hastae affixis, tubicine praeeunté, ad Imperatorem miserint, bellumque ei denunciave- rint, nec alio illum dignati nomine, quam Caro- li a Gandava. Ibi in Belgio fuit natus. Signis quater collatis, semper perduelles victi sunt, de- mumque ex ipsis castris in fugam compulsi. Cumque se Saxo in Saxoniam retraxisset, ut eam tueretur , quemadmodum jam dictum est, Hassus quoqe idem fecerat, quoad Hassiam. Alii vero Principes Protestantes et civitates, non bene sperantes de exitu belli, ad obsequium Caesaris redierunt. Saxoni res prospere inceperant ire in Saxonia, recuperaveratque ea, quae jam in potestatem Mauritii concesserant. Igitur cum adversus hunc se Caesar vertisset, et subito in eum irruisset, priusquam vel ordinare aciem potuisset, omnis ejus exercitus partim caesus partim fuga dissipatus est, atque ipse etiam, vulnere accepto in facie, captus, et ad Imperatorem deducius est. Quem sic affatus est: Quando ita fortuna tulit, ecce me tibi clementissime Ceesar sisto. Illevero, Ergone ego tibi nunc Ceesar, quem nuper verbis, et